라틴어 문장 검색

esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates - malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro - , num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus esse longe malit, si cum eo se remota inuidia uelit conferre;
(아풀레이우스, 변명 93:3)
Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:4)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7C 4:3)
. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 14:4)
Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:5)
Sed nec Turci a ripa tunc quidem recedentes, maluerunt mori quam cedere, incessanti conatu sagittarum transmittere volentibus obsistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:5)
Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:6)
Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi poterit esse, dives volet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:2)
sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 2:6)
Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optimos voluisse?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장29)
Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles ;
(세네카, 행복론, Liber II 131:3)
te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 96:2)
atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 5 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION